auf die Links drücken, z.B.: KYRIE
1
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
2
Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax
hominibus bonæ voluntatis.
3
Laudamus te, benedicimus te,
adoramus te, glorificamus te.
Gratias agimus tibi
propter magnam gloriam tuam.
4
Domine Deus, Rex coelestis, Deus Pater omnipotens.
Domine Fili unigenite Jesu Christe.
Domine Deus, Agnus Dei,
Filius Patris.
5
Qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris,
Miserere nobis.
6
Quoniam tu solus Sanctus,
tu solus Dominus,
tu solus Altissimus, Jesu Christe.
Cum Sancto Spiritu
in gloria Dei Patris. Amen.
CREDO
7
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
8
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
Et ex Patre natum ante omnia sæcula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
9
Deum verum de Deo vero,
Genitum non factum,
consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
10
Qui propter nos homines,
et propter nostram salutem
descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine: et homo factus est.
11
Crucifixus etiam pro nobis
sub Pontio Pilato,
passus et sepultus est.
12
Et resurrexit tertia die
secundum Scripturas.
Et ascendit in coelum:
sedet ad dexteram Patris.
13
Et iterum venturus est cum gloria,
judicare vivos et mortuos:
cujus regni non erit finis.
14
Et in Spiritum Sanctum,
Dominum, et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
15
Qui cum Patre et Filio simul
adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per Prophetas.
16
Et in unam sanctam
catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma,
in remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi sæculi.
Amen.
SANCTUS - BENEDICTUS
17
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Osanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
Osanna in excelsis.
AGNUS DEI
18
Agnus Dei, qui tollis peccata
mundi: miserere nobis
Agnus Dei, qui tollis peccata
mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata
mundi: dona nobis pacem.